Ut Solis Radium (Stella Splendens) Songtext

Stella splendens in monte
ut solis radium
miraculis serrato,
exaudi populum.

Concurrunt universi
gaudentes populi,
Divites et egeni,
grandes et parvuli,
ipsum ingrediuntur,
ut cernunt oculi,
et inde revertuntur
gratiis repleti.

Principes et magnates
ex stirpe regia,
saeculi potestates
obtenta venia
peccaminun proclamant
tundentes pectora,
poplite flexo clamant
hic: Ave Maria.

Prelati et barones,
comites incliti,
religiosi omnes
atque presbyteri,
milites, mercatores,
cives, marinari,
burgenses, piscatores
preamiantur ibi.
This website uses cookies to ensure you get the best experience on our website. Closing this message or scrolling the page you will allow us to use it. Learn more